Epistola ad Hebraeos*

Caput 6: Versus 9

Confidimus.Quia de praesenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quae per praeterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quae fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per poenitentiam et alia bona sequentia reviviscent.
(* Traductions européennes)